utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420213

Charter Number: 02420213
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1204
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
Godefridus dei gratia Wint episcopus omnibus hominibus suis et amicis salutem in domino Sciatis nos pro salute nostra et anime patris nostri concessisse et dedisse deo et ecclesie sancti Thome martiris de Lesnes et canonicis ibidem deo servientibus domum nostram de Stranda cum edificiis et redditibus et omnibus pertinentiis suis integre libere et quiete habendam et tenendam salvo eo quod Iohannes de Luci predictam domum cum omnibus pertinentiis suis quoad vixerit habebit et tenebit reddendo inde annuatim predictis canonicis de Lesnes dimidiam marcam argenti Et post eius decessum memorata domus cum suis pertinentiis ipsis canonicis quieta remanebit Quod ut in posterum ratum et firmum permaneat presenti scripto et sigilli nostri patrocinio duximus roborandum Dat apud Winton per manum Ph clerici nostri viii Kal Sept pontificatus nostri anno xv Testibus hiis Gregorio Unfrido capellanis Philippo de Luci Roberto de Luci magistro Willelmo de Turri clericis Iohanne de Briwers Stephano de Exclusa militibus et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter