utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420214

Charter Number: 02420214
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1191 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Godefridus dei gratia Winton episcopus salutem Ad universitatem vestram volumus pervenire nos divino intuitu concessisse et presenti carta confirmasse monachis sancti Pancratii de Lewes ecclesiam de Dorking cum capella de Hewachne et terra que fuit Aeilavi quam Ysabel Comitissa Warenn donavit prenominate ecclesie sancte Marie de Dorking et cum aliis pertinentiis suis ita quod predicti monachi de prefata ecclesia sex libras argenti singulis annis percipiant nomine pensionis in tribus terminis in festo sancti Michaelis tres marcas argenti et ad Pascha tres marcas et in festo sancti Iohannis baptiste tres marcas salvo in omnibus iure et auctoritate episcopali Testibus Amico de Surr et magistro Yvone de Derbia archidiaconis magistro Hamone de Walth magistro Ricardo medico magistro Hugone de Gahirst Willelmo et Gregorio et Iohanne capellanis Roberto de Ested et Willelmo de Sandr decanis Godefrido Stephano et Unfrido clericis et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter