utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420215

Charter Number: 02420215
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1204
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Godefridus dei gratia Winton ecclesie minister salutem in Cristo perpetuam Ea que viris religiosis pia fidelium largitate conferuntur pastoralis interest sollicitudinis provida dispensatione scriptis auctenticis communire ut quanto in exterioribus uberiori gaudent tranquillitate tanto liberius in ovili beatitudinis domini contemplari possint et orationi vacare Eapropter mediocritate facultatum Lirens[is] monasterii considerata cuius fundatio non in amplis terrarum redditibus sed in ecclesiis et decimationibus consistere dinoscitur omnes possessiones quas monachi in eodem monasterio divino officio mancipati iuste et canonice adepti sunt in episcopatu nostro et possident sub dei et nostra protectione tuendas suscipimus et ad diffusioris caritatis amplificationem ecclesiam de Caresbroc cum capell[is] et omnibus aliis [ad] eandem ecclesiam pertinentibus eis auctoritate pontificali confirmamus ita quidem quod capellani qui in predicta ecclesia et in capellis ei adiacentibus ministrabunt nobis et successoribus Winton episcopis presentabuntur curam animarum a nobis recepturi et de episcopalibus consuetudinibus nobis responsuri Et preterea concedimus eis anuas pensiones de subscriptis ecclesiis scilicet de ecclesia de Niwechireche quatuor marcas de ecclesia de Godeshulle viginti solidos de ecclesia de Wippingeham decem solidos de ecclesia de Freskewatere dimidiam marcam de ecclesia de Niwetune quinque solidos de ecclesia de Claford decem solidos de capella sancti Iohannis de Sudhamton duas marcas per manus eorum qui in predictis ecclesiis per nos et successores nostros Winton episcopos instituentur persone perpetuis temporibus percipiendas Ut autem hec nostra concessio et confirmatio perpetue firmitatis robur optineat eam presentis scripti serie et sigilli nostri inpressione roboravimus salvo in omnibus iure speciali et auctoritate et dignitate Winton ecclesie
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter