utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420216

Charter Number: 02420216
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1204
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Godefridus dei gratia Winton ecclesie minister salutem in Cristo perpetuam Ea que viris religiosis pia fidelium largitione conferuntur pastoralis solicitudinis interest provida dipensatione scriptis autenticis communire ut quanto in exterioribus uberiori gaudent tranquillitate tanto liberius in ovili beatitudinis domini contemplari possint et orationi vacare Eapropter mediocritate facultatum Lirens[is] monasterii considerata cuius fundatio non in amplis terrarum reditibus set in ecclesiis et in decimationibus consistere dinoscitur omnes possessiones quas monachi de Lira in nostro episcopatu adepti sunt et possident eis auctoritate pontificali imperpetuum pacifice possidendas concedimus et confirmamus In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis videlicet ecclesiam beate Marie de Caresbroc in usus suos proprios libere convenendam cum capellis eidem adiacentibus et cum omnibus ad eandem ecclesiam pertinentibus et concedimus eis quod possint libere disponere de capellanis qui in ecclesiis suis ministrabunt et medietatem decimarum et oblationum et obventionum ecclesie de Chale ecclesiam de Aretona et xl solidos annue pensionis ecclesiam de Wippingeham et x solidos annue pensionis ecclesiam de Nicherche et quatuor marcas annue pensionis ecclesiam de Godeshulle et xx solidos annue pensionis ecclesiam de Nitona et v solidos annue pensionis ecclesiam de Freskewatere et dimidiam marcam annue pensionis ecclesiam de Claford et x solidos annue pensionis capellam sancti Iohannis de Suhamt et duas marcas annue pensionis Concedimus eis et confirmamus omnes decimas subscriptorum dominiorum comitis in Insula quas ex dono Willelmi filii Osberti habuisse noscuntur videlicet de Waleia de Bovecumba de Billigeham de Wrokehale et de Holeweia de omnibus unde decime debent dari et omnes decimas de subscriptis dominicis militum et franctenentium in Insula quas similiter ab antiquo ex dono Willelmi filii Osberti habuisse noscuntur in omnibus unde decime debent dari videlicet de dominicis dominorum de Freskewatere et de Affetone et de Comptone et de Broc et de Ningewode et duas partes decimarum de dominicis de Scaldeflet et de Chestelune et decimas de dominicis domini de Sorewell et de Wulewarton et de dominicis dominorum de Nitona et de la Steniberi et de la Wike et de Apeldecumbe et de omnibus aliis dominicis monachorum Montisburgi in omnibus unde decime debent dari et de Apse canonicorum de Cristechireche de toto dominio Radulfi de Clamorgan apud Iwerland et de toto dominio de Nonewelle et de toto dominio de Cnihteton et de Wippingeham de dominicis Henrici filii Turberti et Willelmi de Chekenhulle et de Side de dominio domini de Alviton et de Chelertona et de Bovecumba de redditu domini comitis quinquaginta solidos ad quatuor anni terminos et in eodem manerio unam virgatam terre et alteram virgatam in Wrokeshale et de redditu de Wica monachorum Montisburgi quatuor solidos et de redditu dominorum de Nitona tres solidos et terras quas habent in Freskewatere et in Comtone et in Broc et apud Wudeton unum hominem cum tenemento suo et in tenemento de Cadilande unum hominem cum terra sua et in Novo Burgo de legato Ricardi de Ridvers duas marcas argenti annuatim et terram iuxta Caresbroc quam Peverellus de Argenteom et Willelmus frater eius eis dederunt et excambium terre factum inter ipsos monachos et Robertum Crassum et novem libras et quinque solidos de elemosina domini regis annuatim in Suantona et decimas de toto dominio de Claford et in eadem willa unum hominem cum terra sua in suburbio Winton duo burgagia et Suantona duo burgagia illud quod fuit Aceline et illud quod fuit Patrici Vituli et de redditu domini de Bromlegha septem marcas et duodecim solidos et octo denarios annuatim Confirmamus etiam eis pasturam ad animalia sua in landis extra boscos domini Insule et decimam salis in insula de salinis domini Insule et decimam de craspesio qui applicabit in Insula Et quia volumus quod dilecti filii nostri monachi de Lira universa que in episcopatu nostro Winton hactenus possederunt et quiete perceperunt imperpetuum quiete et pacifice percipiant et possideant presentem paginam signi nostri auctoritate dignum duximus communire salva in omnibus dignitate et reverentia Winton ecclesie Hiis testibus magistro Thoma de Lucteburg Willelmo et Iohanne capellanis Philippo de Lucy Godefrido Humfrido Stephano Symone clericis Gervasio Gaubert
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter