utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420218

Charter Number: 02420218
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1189 - 1204
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G dei gratia Winton episcopus [] Noverit universitas vestra nos ad presentationem dilectorum in domino G abbatis et conventus de Lira admisisse Philippum de Luci clericum ad ecclesiam de Niwecherch in Insula Vecta cum omnibus ad eandem pertinentibus in liberam et perpetuam elemosinam possidendam ipsumque Philippum in eadem ecclesia cum debita solempnitate personam instituisse salva magistro Alexandro de Branton perpetua vicaria eiusdem ecclesie Tenebit siquidem idem magister A prenominatam ecclesiam cum omnibus pertinentiis integre quoadvixerit solvendo inde annuatim prefatis monachis de Lira quatuor marcas argenti et memorato Philippo eiusdem ecclesie persone viginti solidos annuos nomine pensionis salva etiam utrique eorum post alterius decessum integra et plenaria predicte ecclesie pensione per predictam pensionem quatuor marcarum prefatis monachis persolvendam perpetuo iure optinenda Ut autem hec nostra institutio perpetue firmitatis robur optineat eam presenti scripto et sigilli nostri patrocinio roboravimus salvis in omnibus iure episcopali et auctoritate et dignitate Winton ecclesie []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter