utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420219

Charter Number: 02420219
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1197
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Winton ecclesie minister salutem in domino Universitati vestre innotescere volumus nos de communi assensu et voluntate dilectorum in Cristo Iordani abbatis et conventus Montis sancti Michaelis in periculo maris et ad eorumdem presentationem iuxta tenorem carte quam nobis indulserunt concessisse Philippo de Luci clerico ecclesiam de Saleburn cum omnibus ad eam pertinentibus quam ad eorum donationem spectare dinoscitur in liberam et perpetuam elemosinam ipsumque Philippum eidem ecclesie cum debita sollempnitate personam instituisse salva pensione trium marcarum argenti quam idem Philippus prefate abbatie et monachis ibidem deo famulantibus singulis annis tenetur persolvere infra tres septimanas post festum sancti Michaelis et salva pensione nostra concessa de mera eorumdem monachorum liberalitate per cartam suam facta Quod ne tractu temporis possit evanescere vel in irritum revocari presenti scripto et sigilli nostri patrocinio duximus roborandum Datum Merendon per manum Reginaldi clerici nostri idibus Augusti pontificatus nostri anno octavo Testibus his Eustacio de Falcumba Iohanne de Lucy Roberto de Cornevilla magistro Willelmo de Turre magistro Willelmo medico Iohanne capellano Philippo de Falcumba Stephano clerico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter