utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420224

Charter Number: 02420224
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1194
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Winton ecclesie minister eternam in domino salutem Ne viris relligiosis vertatur in periculum quod eis collatum est ad beneficium nos attendentes dilectorum in Cristo monachorum Montis sancti Michaelis in periculo maris venerandam relligionem et piam in Cristo conversationem ecclesias de Basinges et de Seleburn in diocesi nostra sitas cum omnibus ad easdem ecclesias pertinentibus sicut eas temporibus predecessorum nostrorum canonice possederunt auctoritate pontificali et scripto presenti confirmamus et ad eorum labores et pericula qui in periculo maris constituti sunt respicientes intuitu caritatis concedimus et confirmamus ut de ecclesia de Seleburn post tempora magistri Mathei tres marcas argenti annuas de ecclesia de Basinges post tempora Willelmi de Sancte Marie ecclesia duodecim marcas annuas per manus clericorum qui per nos et per successores nostros ad presentationem iamdicti abbatis et conventus in eisdem ecclesiis instituentur percipiant salvis in omnibus iure episcopali et auctoritate et dignitate Wint ecclesie Dat apud Merewell per manum Reginaldi clerici idibus Iulii pontificatus nostri anno quinto Testibus hiis Olivero Mot Eustachio de Faukenb magistro Alexandro magistro Thoma de Lucteburt Everardo Gregorio capellanis Rogero Godefrido Hunfr[ido] Roberto clericis Iordano de Anevill Gervasio Gauberto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter