utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420226

Charter Number: 02420226
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1191 - 1192
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Godefridus dei gratia Wyntoniensis episcopus universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ea que viris religiosis pia fidelium devotione conferuntur scriptis sunt autenticis communienda ut et ipsa collata beneficia perpetuam optineant firmitatem et viri religiosi qui divinis iugiter insudant obsequiis debita semper gaudeant quiete Ea propter ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos caritatis intuitu concessisse et dedisse Iohanni priori de Aldebur in Sandes et canonicis regularibus ibidem deo et gloriose virgini Marie et beato martiri Thome servientibus et servituris pro salute anime nostre et animarum predecessorum nostrorum episcoporum Wynton[iensium] et pro salute animarum regum Anglie in liberam puram et perpetuam elemosinam ab omnibus consuetudinibus et ab omni servitio et exactione seculari quietam totam terram de Rethcumb que pertinebat ad manerium de Menes que reddere solebat centum solidos cum bosco et plano pratis et pascuis viis et semitis et cum omnibus aliis rebus ad predictam terram pertinentibus Et ut hec nostra concessio perpetuis temporibus stabilis et inconcussa permaneat eam presentis scripti patrocinio communivimus et sigilli nostri appositione corroboramus Hiis testibus Rogero Wynton[iensi] et Amico Surr archidiaconis Olivero Mot magistro Allexandro magistro Ricardo Ruffo magistro Terrico medico magistro Theobaldo magistro Hugone de Garherston Willelmo Gregorio Willelmo capellanis Godefrido Hunfrido Stephano clericis Roberto de Porta Godefrido de Andeby Gilberto de Staunford Willelmo filio Henrici Germano de Menes Hugone de Pepont Baldewyno canonico de Suwyk et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter