utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420228

Charter Number: 02420228
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Wynton ecclesie minister eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos assensu Ricardi persone ecclesie de Walda concessisse ecclesie beate Marie et beati martiris Thome de Aldebyr et canonicis ibidem deo servientibus ut ipsi canonici per manum prefati magistri Ricardi quoad vixerit de eadem ecclesia de Walda pensionem annuam dimidie marce argenti percipiant reservata eidem magistro Ricardo integra possessione eiusdem ecclesie quoad vixerit per predictam pensionem Preterea concedimus et pontificali auctoritate confirmamus memoratis canonicis post tempora iam dicti magistri Ricardi eandem ecclesiam de Walda cum omnibus ad eam pertinentibus in liberam et perpetuam elemosinam possidendam et in usus proprios convenendam salvo eo quod iidem canonici per ydoneum capellanum eidem ecclesie facient honeste deserviri Ut autem hec nostra donatio [et] confirmatio perpetuam optineant firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri patrocinio roboravimus salvo in omnibus iure episcopali et auctoritate et dignitate Wynton ecclesie Dat apud Wynton per manum Reginaldi clerici nostri v Id Septembr pontificatus nostri anno decimo Testibus hiis Olivero Mot Eustachio Facomberge magistro Willelmo de Turri Gregorio et Hunfrido capellanis Philippo Godefrido Stephano Simone Petro Thoma Roberto Michaele clericis Gervasio Gauberto Roberto de Lyngur Iordano de Camera
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter