utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420235

Charter Number: 02420235
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1197
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Wynton ecclesie minister eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra quod cum ad presentationem reverendi patris nostri H Cant archiepiscopi venerabilem fratrem nostrum G Roffens episcopum ad ecclesiam sancte Marie de Lamh admitteremus et in ea personam institueremus ad presentacionem eiusdem domini Cant concessimus et presenti carta nostra confirmavimus successoribus memorati G futuris episcopis Roffens quinque marcas argenti annuas in eadem ecclesia de Lambeth per manum illius quicunque per nos vel successores nostros eam tenuerit perpetuo percipiendas salvis in omnibus iure episcopali et auctoritate et dignitate Wynton ecclesie Quod ut in posterum stabile perseveret et firmum presenti scripto et sigilli nostri patrocinio roboravimus Dat apud Suwerc per manum Reginaldi clerici nostri xvi kalend Iunii anno pontificatus nostri octavo Testibus hiis Amic Surr archidiacono magistro Hugone de Gaherst magistro Hamone de Watham Olivero Mot Eusthacio de Falcoberge Roberto de Corneville Gregorio et Iohanne capellanis Godefrido Humfrido Philippo Stephano clericis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter