utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420237

Charter Number: 02420237
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1189 - 1191
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Godefridus dei gratia Winton episcopus universis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire controversiam que vertebatur inter Willelmum Briwer et capitulum Sar ecclesie et Hugonem Buvet eiusdem ecclesie canonicum super ecclesia de Sumburn sub hac forma transactionis esse sopitam Willelmus Briwer et heredes sui habebunt in perpetuum presentationem ecclesie de Sumburn retentis inde et semper solvendis centum solidis annuis predicto Hugoni et successoribus suis de eadem ecclesia in quatuor anni terminis ita quidem quod clericus a predicto Willelmo vel heredibus suis ad prescriptam ecclesiam presentatus et ab episcopo dioecesano receptus debet in capitulum Sar ecclesie venire ibique sacramento corporaliter prestito fidelitatem iurare quod scilicet centum solidos annuos quos H Buvet percipere solebat eidem H et successoribus suis de eadem ecclesia annuatim statutis terminis fideliter exsolvet salvo in omnibus iure episcopali et auctoritate et dignitate Winton ecclesie Hiis testibus Reginaldo Bathon[iensi] episcopo Hugone Conventr[ensi] episcopo magistro I Dereb[eriensi] archidiacono magistro Amico magistro Hamone de Waltham magistro Hugone de Gaiherst magistro Theodbaldo Willelmo capellano et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter