utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420238

Charter Number: 02420238
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1190 - 1191
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Godefridus dei gratia Winton episcopus universis ad quos presentes littere pervenerint salutem Ad vestram volumus pervenire notitiam causam que vertebatur inter dilectos filios nostros Ricardum Barre Elyensem archidiaconum et magistrum Thomam de Husseburn super ecclesia de Husseburn quam idem archidiaconus a prebendam suam de Sarr pertinere asserebat in presentia domini Willelmi Elyensis episcopi tunc apostolice sedis legati et nostra presentibus etiam karissimis fratribus nostris R Bathon et H Coventr episcopis de consensu partium hac amicabili fine conquievisse videlicet quod prefatus Thomas de ecclesia de Husseburn quam inspectis cartis regis H primi et domini regis H secundi in prebendam Sarr ecclesie intelleximus esse confirmatam prenominato archidiacono R quinque marcas argenti singulis annis tota vita sua in prebendam persolvet medietatem in festo sancti Michaelis et reliquam medietatem in festo Pasche ita quod si memoratum Thomam premori contigerit memoratus archidiaconus in prescripta ecclesia ultra quinque marcas nisi de assensu episcopi dioecesani amplius non poterit exigere Si vero prescriptum archidiaconum premori contigerit ecclesia Sarr a magistro Thoma vel a successoribus suis nisi de consensu nostro vel successorum nostrorum nichil ultra memoratam quantitatem exigere debebit Hanc autem compositionem uterque illorum in manu nostra fide corporaliter prestita se fideliter observaturum promisit Nos ergo transactionem hanc tam sollempniter celebratam perpetuam firmitatem optinere volentes eam auctoritate episcopali confirmavimus et sigilli nostri testimonio communivimus Hiis testibus Roberto Wigorn electo I decano Sarr Galfrido filio Petri Hugone Bardulf Willelmo Briwer magistro I Cornub Dereb archidiacono magistro Teobaldo magistro Amico magistro Hamone de Waltham
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter