utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420239

Charter Number: 02420239
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1201
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Wynt ecclesie minister eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos inspecto scripto autentico conventionis facte inter Robertum decanum quondam personam ecclesie de Schireb et Willelmum filium Ade de assensu Iohannis de Portu super construenda capella in fundo ipsius Willelmi in parrochia eiusdem ecclesie de Schireb et habenda ibi sibi et heredibus suis perpetua cantaria iuxta quod in dicto autentico continetur attendentes etiam indempnitatem matris ecclesie et commoditatem ibidem commorantium eandem conventionem ratam habuisse eamque pontificali auctoritate confirmasse statuentes ut iuxta tenorem predicte conventionis perpetua habeatur in eadem capella cantaria salvo in omnibus iure episcopali et auctoritate et dignitate Wynt ecclesie Ut autem hec nostra confirmatio perpetuam optineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri patrocinio roboravimus Dat apud Wynt per manum Willelmi clerici nostri iiii Id Marcii pontificatus nostri anno xii Testibus hiis magistris Iohanne Inkell et Hugone de Cardunvill et Willelmo Turri Terrico et Hunfrido capellanis Godefrido et Philippo Reginaldo Petro Symone Thoma Gaufrido clericis et Hugone de sancto Philiberto Willelmo filio Henrici militibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter