utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420240

Charter Number: 02420240
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1204
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Winton ecclesie minister salutem in domino Ea que viris religiosis pia fidelium largitione conferuntur competens est scriptis autenticis communire Eapropter attendentes honestam conversationem dilectorum in Cristo filiorum canonicorum sancti Dionisii iuxta Hamton auctoritate pontificali confirmavimus concessionem et donationem quam Willelmus Alis pio devotionis affectu eis fecit et carta sua quam inspeximus confirmavit de decimo denario totius redditus sui annui in Aldinton et de quinque solidis annuis de molendino eiusdem ville et de decima pannagii sui et de triginta porcis habendis in bosco suo quietis de pannagio sicut in carta ipsius Willelmi quam predicti canonici exinde habent plenius continetur Dat apud Winton per manum Philippi clerici nostri viii Kal Septembris pontificatus nostri anno xv Testibus hiis Gregorio Unfr[ido] capellanis Iohanne de Luci magistro W de Turri magistro Roberto Roberto de Luci Reginaldo Michaele Stephano Clemente clericis et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter