utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420244

Charter Number: 02420244
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1196
Date Type: Internal, A.D., Feast, Calendar, Regnal, Episcopal

map View Map
Charter:
[] presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem [] que circa res Eccles[] in melius [com]mutantur debent assensus episcopalis auctoritatis [] eandem et perpetuis temp[oribus] rob[ur optin]eant firmitatis eiusdem patrocinio confirmari Inde est quod nos diligentius attendentes cum quanta molestia et periculo corpora defunctorum a Portesmue usque ad matricem ecclesiam de Portesia tum propter vie prolixitatem tum propter varias aeris tempestates consueverunt usque ad tempora nostra deferri divine miserationis intuitu ad petitionem domini Ricardi illustris regis Anglorum necnon ad instantiam dilectorum filiorum nostrorum canonicorum Suwic ad quos prescripta ecclesia de Portesia cum capella sancti Thome de Portesmue et aliis pertinentiis suis de tota insula Portesie de [i]ure spectare noscuntur cimiterium eiusdem capelle et duo altaria in eadem invocata spiritus sancti gratia solempniter consecravimus Porro de clementia dei et mentis sanctorum Petri et Iacobi aliorumque in quorum honore predicta altaria dedicavimus confidentes omnibus Cristi fidelibus vere penitentibus et confessis qui infra octavas consecrationis eiusdem deum in sanctis suis ibidem honorare studuerint xx dies his vero qui in anniversario die utriusque altaris sive in festis quorumlibet sanctorum in quorum memoria memorata altaria consecrata esse noscuntur locum ipsum visitaverint ei qui de bonis sibi a deo collatis aliquid devote contulerint de iniuncta sibi penitentia vii dies ad singula altaria misericorditer indulgemus Facta est autem hec consecratio nostra et indulgentia anno ab incarnatione domini MCXCVI in festo sancti Gregorii scilicet iiii id Martii anno coronationis predicti regis Angl[orum] vii pontificatus nostri similiter anno vii Ad maiorem quidem evidentiam posterorum ad omnium volumus pervenire notitiam quod de predictis altaribus illud quod in latere australi habetur in honore sanctorum Iacobi et Iohannis fratrum et beati Gregorii sanctarumque Katerine et Margarete quod vero in parte septentrionali in honore sanctorum Petri apostoli Laurentii martiris Martini et Leonardi confessorum et beate Marie Magdalene dedicavimus Ex auctoritate itaque summe et individue trinitatis patris scilicet et filii et spiritus sancti et beati martiris Thome et predictorum et omnium sanctorum sub interminatione anathematis et eterne pene commutatione firmiter inhibemus ne quis istius loci per nos consecrati iura seu pacem minuat vel auferat aut disturbet Cunctis vero loco sepe dicto debitam reverentiam servantibus et honorem sit pax et honor in Cristo Ihesu et vita eterna Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter