utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420247

Charter Number: 02420247
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Permission
Date: 1189 - 1194
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[G]odefridus dei gratia Winton episcopus universis [] salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos inspecta carta Willelmi de Vernon de concessione et donatione facta Willelmo Maskerel de terra et domo quadam apud Eremuam quam Guido clericus tenuit eidem Willelmo concessisse ut in honore dei et beate Virginis et omnium sanctorum ad sustentationem pauperum ibidem constituat domum Hospitalem salvo in omnibus iure matricis ecclesie salva quoque in omnibus auctoritate et obedientia episcopali inspectis etiam cartis Hugonis de Widvill et Willelmi de Widvill filii sui de concessione terre de Milneford facta eidem W Maskerel et heredibus suis ad instantiam precum eiusdem Willelmi confirmasse prefato Hospitali eandem terram de Mulneford ad sustentationem pauperum ibidem suscipiendorum in liberam et perpetuam elemosinam cum omnibus ad eandem terram pertinentibus sicut idem Willelmus eam predicto Hospitali concessit et confirmavit Ut autem hec nostra concessio et confirmatio perpetuum robur optineat auctoritate episcopali comprobamus et sigilli nostri munimine roboramus Hiis testibus magistro Ivone archidiacono Dereb
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter