utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420249

Charter Number: 02420249
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1193
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
Godefridus dei gra[ti]a Winton episcopus omnibus Cristi fidelibus per episcopatum Winton constitutis eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos inspecta carta bone memorie predecessoris nostri R quondam Wynton episcopi super concessione et donatione ecclesiarum de Wandleswrth et de Patricheseia cum pertinentiis deo et ecclesie beati Petri de Westm et monachis ibidem deo servientibus facta eandem concessionem et donationem iuxta tenorem prefate carte ratam habuisse et presenti carta nostra confirmasse ita quidem quod ad presentationem abbatis et conventui prefati loci vicarii perpetui ab episcopo Winton pro tempore instituentur qui episcopales consuetudines solvere et prefatis monachis de pensionibus eis debitis singulis annis satisfacere tenebuntur Percipient autem iamdicti monachi de ecclesia de Wendleswrth sex marcarum et de ecclesia de Batriches duarum marcarum annuatim pensionem eo tamen salvo quod vicariis tantum remaneat unde possint onera episcopalia sustinere et seipsos honeste exhibere salvo etiam in omnibus iure episcopali et auctoritate et dignitate Winton ecclesie Dat apud Sudwerc per manum Reginaldi clerici pridie Non Iulii pontificatus nostri anno quarto Hiis testibus A archidiacono Surr magister Hugone de Gaherst Eustachio de Faukenb Roberto de Cornevill Willelmo capellano Waltero de Patriches Henrico de Pinkenni Gervasio Gaubert
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter