utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420251

Charter Number: 02420251
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1196
Date Type: Internal, Episcopal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Wynton ecclesie minister eternam in domino salutem Ad iniunctum nobis spectat officium ea que religiosis pie fidelium largitione conferuntur scriptis autenticis communire et ne qua possint tractu temporis calliditate malignantium inquietari pastorali solicitudine providere Eapropter universitati vestre volumus innotescere nos paci et tranquillitati dilectarum in domino M abbatisse et monialium de Wherewell prospicere volentes concessisse et pontificali auctoritate confirmasse deo et monasterio de Wher et monialibus ibidem deo servientibus decimas dominii Mathei de Poteria in Wollop et decimas dominii Anketilli de Brayboef in Drayton et decimas trium virgatarum terre in Chelewarton quas scilicet decimas de donatione patronorum ab antiquo possederunt in ea iuste et rationabiliter adepte sunt in liberam et perpetuam elemosinam possidendas Ut autem hec nostra confirmatio perpetuam optineat firmitatem eam presentis scripti serie et sigilli nostri inpressione roboravimus salvo in omnibus iure episcopali et auctoritate et dignitate Wynton ecclesie Dat apud Wynton per manum Reginaldi clerici nostri xvi Kal Maii anno pontificatus nostri octavo Hiis testibus Am archidiacono Surr magistro Alexandro magistro Hugone de Gahurhurst Olivero Mot Eustac Falconberg Gregorio Iohanne capellanis Godefrido Unfrido Philippo de Woucystr clericis Gervasio Gaubert
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter