utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420252

Charter Number: 02420252
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
[G]odefridus dei gratia Wynton episcopus omnibus hominibus et amicis suis Francis et Anglis salutem Sciatis nos dedisse et presenti carta nostra confirmasse Willelmo filio Henrici pro servitio et homagio suo tres terras et dimidiam in feria nostra super montem sancti Egidii extra Wynton videlicet illam terram que fuit Willelmi de Evesham in capite vici Grisangorum versus orientem et illas duas terras que fuerunt Roberti Cupping in capite vici fullonum similiter versus orientem cum dimidia terra interiacente que scilicet terre iacent contigue a capite unius vici usque in capud alterius vici tenendas et habendas sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris Wynton episcopis in feodo et hereditate imperpetuum reddendo inde singulis annis in feria viginti et octo denarios pro omni servitio scilicet pro qualibet terra viii d et pro dimidia terra iiii d Preterea concessimus eidem Willelmo quod libere possit in eisdem terris seldas lapideas facere et eas salvo operire Dat Wynton per manum Reginaldi clerici nostri v Id Februarii pontificatus nostri anno xi Testibus hiis Olivero Mot Eustac de Falcob Philippo de Falcob Godefrido clerico magistro Hugone de Cardunville Waltero de Andeli Rogero filio Henrici Mauro de Tureville Iohanne de Caritate Gervasio Gaubert Gaufrido Hybernien Iordane de Camera
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter