utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420253

Charter Number: 02420253
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1204
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
[G]odefridus dei gratia Wynton episcopus omnibus hominibus et amicis suis salutem Noveritis nos ad petitionem Ank de Berleg et Roberti filii sui confirmasse Willelmo filio Henrici et heredibus suis totum pratum quod Mora vocatur cum tribus acris terre et cum communa pasture ipsius Ank que idem Ank donavit predicto Willelmo et heredibus suis et carta sua confirmavit sicut in cartis ipsorum Ank de Berleg et Roberti filii sui quas idem Willelmus inde habet plenius continetur Et ut hec nostra confirmatio perpetuam optineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri patrocinio confirmavimus Dat apud Wynton per manum Philippi clerici nostri ix Kal Septembris pontificatus nostri anno xv Testibus Iohanne de Lucy Philippo de Lucy Roberto de Lucy et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter