utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420254

Charter Number: 02420254
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1204
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Wintoniensis ecclesie minister eternam in domino salutem Ad omnium volumus pervenire notitiam quod nos vestigiis predecessorum nostrorum bone memorie Henrici et Ricardi quondam episcoporum Winton inherentes concessimus ecclesie nostre Winton[iensi] et conventui nostro ibidem deo servienti xxxmarcas argenti de redditibus et proventibus ferie nostre sancti Egidii infra terminum ferie singulis annis percipiendas integre in fabricam ecclesie sicut iidem predecessores nostri constituerunt erogandas Concessimus etiam eidem conventui nostro ad usum sacristarie totam oblationem de episcopatu nostro provenientem de processionibus Pentecosten tam de archidiaconatu Winton quam de archidiaconatu Surreye Preterea concessimus eis x marcas argenti de domo sancte Crucis singulis annis percipiendas in pauperes vestiendos erogandas si sava sufficienti et honesta eiusdem domus sustentatione tantum de redditibus ipsius domus expleto anno superfuerit unde predicte x marce possint reddi Ad hec concessimus eis totum commodum quod de villa de novo edificata super portum in manerio de Alwarestok rationabiliter poterit provenire salvis nobis et successoribus nostris curia et capella nostra et curia persone Quod ut perpetue firmitatis robur optineat presenti scripto et sigilli nostri patrocinio duximus confirmandum Dat apud Winton per manum Philippi clerici nostri viii Kal Septembris pontificatus nostri anno xv Testibus hiis Gregorio Hunfrido capellanis Iohanne de Lucy Philippo de Lucy magistro Willelmo de Turry Roberto de Lucy Reginaldo del Kapendun Thoma Basseth clericis et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter