utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420255

Charter Number: 02420255
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1204
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Winton ecclesie minister salutem in domino Noverit universitas vestra nos pro salute anime nostre concessisse et dedisse deo et ecclesie nostre Winton et conventui ibidem deo servienti totam terram de Childecnoel cum omnibus pertinentiis et libertatibus et liberis consuetudinibus suis quam emimus de monachis de Stanleg et de Michaele de Cnoel habendam et tenendam in puram et perpetuam elemosinam plenarie integre et honorifice ab omni seculari servitio et exactione solutam liberam et quietam Hanc autem terram eis specialiter assignavimus ad anniversarium nostrum singulis annis faciendum Et ut hec nostra donatio rata permaneat et inconcussa eam presenti scripto et sigilli nostri patrocinio duximus roborandam Dat apud Winton per manum Philippi clerici nostri viii Kal Septembris pontificatus nostri anno xv Testibus hiis Gregorio et Hunfrido capellanis Iohanne de Luci []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter