utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420256

Charter Number: 02420256
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1198
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Wynton ecclesie minister eternam in domino salutem Ea que locis religiosis pia fidelium devotione conferuntur scriptis expedit autenticis communire ne quanta libet temporis revolutione cum a memoria exciderint calliditate malignantium possint infirmari Eapropter universitati vestre volumus innotescere nos divine pietatis intuitu et pro salute anime nostre et animarum omnium predecessorum nostrorum Wynton episcoporum concessisse et dedisse deo et ecclesie beate Marie de Wynteneye et monialibus ibidem deo imperpetuum famulantibus ecclesiam sancti Stephani de Westspersolte cum omnibus ad eam pertinentibus in liberam et perpetuam elemosinam et eam ipsis monialibus pontificali auctoritate confirmasse post decessum Willelmi de London eiusdem ecclesie persone in usus proprios convertendam salvo eo quod ad earundem monialium presentationem per nos et per successores nostros Wynton episcopos perpetuus vicarius in eadem ecclesia instituetur ad sui sustentationem per manum earum singulis annis quadraginta solidos percepturus salvis etiam in omnibus iure episcopali et auctoritate et dignitate Wynton ecclesie Ut autem hec nostra donatio et confirmatio perpetuum optineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri patrocinio roboravimus Dat apud Sutton per manum Reginaldi clerici nostri xv Kal Ianuarii pontificatus nostri anno decimo Testibus hiis Olivero Mot magistro Willelmo de Turry Gregorio et Humfrido capellanis Philippo Stephano Thoma Simone Petro clericis Gervasio Gauberto Iordano de Camera
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter