utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420257

Charter Number: 02420257
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Wynt ecclesie minister salutem in domino Noverit universitas vestra nos ratam et gratiam habere donationem quam Hugo de Wyngeham fecit deo et ecclesie beate Marie de Wynteneia et monialibus ibidem deo servientibus et imperpetuum servituris de una virgata terre cum pertinentiis in villa de Welles quam Walterus Makerel tenuit et de uno mesuagio in eadem villa quod Hilda vidua tenuit habenda et tenenda in puram et perpetuam elemosinam et quod dicte moniales habeant imperpetuum duodecim boves et duos equos et centum bidentes et duodecim porcos liberos et quietos super dominicam pasturam iamdicti Hugonis sicut in carta ipsius H quam predicte moniales exinde habent et quam inspeximus plenius continetur Quod ut in posterum ratum permaneat et inconcussum presenti scripto et sigilli nostri patrocinio confirmavimus Dat apud Mereton per manum Philippi clerici nostri ii Non Octobris pontificatus nostri anno xiii Hiis testibus Gregorio Umfrido capellanis magistro W de Turri magistro Roberto Kattlaon Godefrido Thoma Basset Rogero de Orchard Michaele de Cler clericis et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter