utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02421231

Charter Number: 02421231
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Institution
Date: 1200
Date Type: Internal, Calendar, Episcopal

map View Map
Charter:
[O]mnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Winton ecclesie minister salutem in domino Noverit universitas vestra nos in presentia domini Iohannis illustris regis Angl de assensu ipsius ad presentationem venerabilis fratris nostri H Sar episcopi admisisse magistrum Simonem de Pettag ad perpetuam vicariam ecclesie de Husseburn et ipsum in eadem ecclesia perpetuum vicarium sollempniter instituisse Tenebit siquidem idem Simon totam prefatam ecclesiam de Husseburn cum omnibus pertinentiis suis nomine vicarie sue reddendo inde annuatim prebende de Burbech v marcas argenti salvo in omnibus iure episcopali et auctoritate et dignitate Wynton ecclesie Quod ut ratum in posterum perseveret et stabile presentis scripti munimine et sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus Willelmo London Phillipo Dunelmen[si] episcopis Willelmo Marescallo comite de Pemb Gaufrido filio Petri comite de Essex Rogero Bigod comite Norfolc et Suthfolk Roberto Steph[ano] de Turneham Simon Wellens Iohanne Glocestr Iohanne Wygorn archidiaconis Roberto Ivell Nicholao domini regis capellanis Eustachio de Falcoberg Roberto de Cornevill magistro Willelmo de Turri clericis Dat per manum Philippi de Falcoberg apud Dorescestr vi Kal Mai pontificatus nostri anno undecimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter