utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02421232

Charter Number: 02421232
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1192
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Celestinus episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus W Rothomagensi et Wintoniensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem Cum a temporibus recolende memorie Alexandri Lucii Urbani et Clementis antecessorum nostrorum usque nunc pluribus personis multe littere fuerint destinate super solucione pecunie quam de Ramesia et Certesia abbates et abbatissa de Ambresbir a nobis dum essemus in minori constituti officio pro suis necessitatibus mutuo acceperunt non fuit adhuc nobis in tota summa pecunie satisfactum Abbas enim de Ramesia in tot scilicet septuaginta quatuor marcis quot mutuo a nobis accepit et abbas de Certesia qui sexaginta duas marcas et dimidiam mutuatus est quadraginta iam solutis adhuc in viginti duabus et abbatissa predicta pro quadraginta quas habuit medietate data in viginti tenentur Quia igitur plenam fiduciam obtinemus ut quod per alios quibus ob hoc sepe numero scriptum fuit negligenter aut minus studiose actum est per vestram sollicitudinem cum omni festinantia clareat in effectu fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus si ad commonitionem vestram memorate persone pecuniam nobis non miserint pretaxatam per sententiam suspensionis in personas easdem et in ecclesias interdicti eos auctoritate nostra nullius contradictione vel appellatione obstante ad solutionem integram absque omni dilatione cogatis Frustratorie namque nobiscum hactenus fecisse videntur nec adhuc a maliciose detentionis proposito recessisse Nos etiam in causa nostre iusticie remissi esse aut decides non debemus qui aliis in suis iusticiis auxilium non subtrahimus oportunum Datum Laterani vi Non Maii pontificatus nostri anno secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter