utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02421251

Charter Number: 02421251
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1200
Date Type: Internal, Episcopal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Godefridus dei gratia Wynton ecclesie minister eternam in domino salutem Ad iniunctum nobis spectat officium ea que religiosis pie fidelium largitione conferuntur scriptis autenticis communire et ne qua possent tractu temporis calliditate malignantium inquietari pastorali sollicitudine providere Eapropter universitati vestre volumus innotescere nos paci et tranquillitati dilectarum in domino M abbatisse et monialium de Wherewell prospicere volentes concessisse et pontificali auctoritate confirmasse deo et monasterio de Wherewelle et monialibus ibidem deo servientibus et servituris inperpetuum decimas dominii Mathei de Poteria in Wellop et decimas dominii Anketilli de Braiboef in Drayton et decimas trium virgatarum terre in Chelewarton quas scilicet decimas de donatione patronorum ab antiquo possederunt decimas etiam dominii sui de Wher et decimas dominii sui de Insula per pencionem annuam dimidie marce argenti solvendam parochiali ecclesie de Newecherch et decimas novi assarti sui de Tukynton per pencionem annuam duorum solidorum solvendam parochiali ecclesie de Tokynton in liberam et perpetuam elemosinam possidendas et in usus proprios ipsarum convertendas Ut autem hec nostra confirmatio perpetuam optineat firmitatem eam presentis scripti serie et sigilli nostri inpressione roboravimus salvo in omnibus iure episcopali et auctoritate et dignitate Wynton ecclesie Dat apud Wynton per manum Philippi clerici nostri xii Kalendis Aprilis pontificatus nostri anno duodecimo Testibus hiis Roberto archidiacono Wynton magistro Amico archidiacono Surr Gregorio Hunfrido Terric capellanis Alexandro Willelmo de Turri Thoma de Chalto magistris Roberto de Cornevill Godefrido Symone Thoma Petro clericis Gervasio Iordano de Camera et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter