utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02430006

Charter Number: 02430006
Cartulary Title: Winchester 1205-1238 Volume 9
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1224
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Petrus Dei gratia Wyntoniensis episcopus omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem Noverit universitas vestra quod cum controversia coram nobis orta esset inter A[lanum] abbatem Certeseye et eiusdem loci conventum et Michaelem rectorem ecclesie de Coveham super quibusdam terris quas idem abbas et conventus dicebant ad suum laycum feodum pertinere prefatus vero Michael ad suam ecclesiam de Coveham spectare ut predia ecclesiastica asserebat scilicet de una virgata terre quam Odo de la Hulle tenuit et quinque acris in quadam insula ultra aquam et una virgata terre que dicitur Hukelescroft et sex acris apud Wolcroft et una preprestura que dicitur La Rudynge et duabus haiis in villa de Coveham quas Ricardus Telarius et Alswynus tenuerunt Tandem post multas altercationes et allegationes hinc inde prepositas cum nobis de iure singulorum liquido constaret tam per instrumenta tam per testes fidedignos et omni expeditione maioris deliberationis prehabita et iuris ordine in omnibus observato omnes predictas terras cum pertinendis preter illam terram que vocatur Wolcrofte ad ius et proprietatem abbatis et monachorum ecclesie de Certeseye non obstante quacumque possessione sententialiter adiudicavimus Michaeli rectori ecclesie de Coveham et successoribus suis super eisdem terris tam in petitorio quam in possessorio imperpetuum silentium inponentes Cum etiam per inquisitionem diligentem nobis plenius constaret quod ecclesia de Coveham predictam terram que vocatur Wolcroft et unum alvetum quod dicitur Le Hezemore sicut antiquitus fossatum et clausum fuerat et unam terram que dicitur Brembelacr longo tempore preterito possidisset ipsas ad ius et proprietatem predicti Michaelis et ecclesie sue de Coveham simili modo adiudicavimus [et] ipsum Michaelem rectorem predicte ecclesie et successores suos ab impetitione predictorum abbatis et monachorum Certes super predictis terris scilicet Wolcroft Le Hezemore et Le Brembulaker imperpetuum declaravimus absolutos Ut igitur hec nostra constitutio perpetue firmitatis robur optineat tam sigillo nostro quam sigillis partium eam duximus roborandam Hiis testibus domino A capellano monacho Sancti Swythuni magistro Humfredo de Mulers Roberto de Clincham Iohanne persona de Colesdon Willelmo de Batilly Roberto decano de Guldeford Roberto persona de Bocham Roberto de Puntyngton Gilberto de Haywode Ricardo de Porta Petro Portario et aliis Acta anno ab incarnatione domini millesimo cc vicesimo quarto kalend Maii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter