utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02430062

Charter Number: 02430062
Cartulary Title: Winchester 1205-1238 Volume 9
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1212 - 1234
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras inspecturis P[etrus] miseratione divina Wyntoniensis episcopus salutem eternam in domino Cum inter opera caritatis illa potissime debeant computari que et corporum honestatem et salutem respiciunt animarum nos volentes dilectis filiis fratribus domus hospitalis sancti Thome martiris de Suthewerk et pauperibus infirmis in eadem domo pro tempore existentibus in hiis que ad salutem pertinent animarum quantum secundum Deum possumus affectione providere paterna dicte domus fratribus et infirmis concessimus intuitu caritatis ut in capella eiusdem domus divina officia nocturna pariter et diurna sibi et servientibus suis in domo ipsa commorantibus sollempniter sibi faciant celebrari similiter concedentes eisdem ut campani sui ad missam et ad horas canonicas de die et nocte utantur ad fratres suos et servientes ad divina officia convocandos In cuius rei testimonium presentes litteras nostras sigillo nostro signatas eisdem fratribus duximus concedendas
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter