utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02430070

Charter Number: 02430070
Cartulary Title: Winchester 1205-1238 Volume 9
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Taxation
Date: 1235
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris P[etrus] Dei gratia Wyntoniensis episcopus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra vicariam ecclesie de Tychefeld nobis coram clericis nostris magistro Alano de Sancta Cruce magistro Roberto de Forde et coram Radulpho et Henrico capellanis nostris et coram Simone capellano tunc facto vicario eiusdem ecclesie et aliis clericis nostris quam plurimis sic fore taxatam scilicet quod vicarius habebit omnes oblationes et obventiones altaris exceptis decimis de quibus habebit decimam aucarum et decimam feni de Crofton et de Chark et aeram prati de Crofton et decimas de hortis habebit etiam duo quarderia salis Omnes autem cetere decime maiores et minores et omnia ova Pasche que colliguntur et offeruntur et prima legata omnium morientium remanebunt abbati et conventui de Tychefeld et in huius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum apposuimus Dat apud Wulvesey viii kal Martii anno gratie mccxxxv
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter