utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440019

Charter Number: 02440019
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1139 - 1157
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rodbertus dei gratia episcopus Bathoniensis universis sancte ecclesie filiis per parochiam suam deo militantibus ceterisque fidelibus ad quos ista cartula pervenerit in veritatis testimonio stare Noverit universitatis vestre fraternitas quod hec compositio inter monachos de Brikinio et monachos de Quarera in presentia nostra de ecclesia de Hardington facta fuit et firmata sigillo et carta ecclesie sancti Martini de Bello assensu Walteri abbatis eiusdem ecclesie et totius conventus videlicet quod monachi de Quareria dederunt xv marcas argenti Radulpho priori sancti Iohannis de Brikinio et fratribus eiusdem loci et ipsi calumpniam quam in predictam ecclesiam habuerunt in presentia nostra et nostrorum archidiaconorum et Benedicti prioris Bathoniensis et totius conventus in perpetuum sopita omni querela et omni retractione deposuerunt Hanc compositionem presenti carta et sigilli nostri attestatione confirmavimus et corroboravimus et ratam habuimus ecclesiamque predictam monachis de Quarrea in elemosinam dedimus in perpetuum possidendam salvo iure episcopali
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter