utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440032

Charter Number: 02440032
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1136 - 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gratia episcopus Bat universis sancte ecclesie filiis per parrochiam suam deo militantibus id ipsum sapere in domino Quod ad notitiam multorum congruum pervenire duximus litterarum monimentis provida deliberatione mandare curavimus Noverit itaque presens etas futurorumque posteritas quod dei cooperante gratia nobis capellam de Heifortun dedicantibus omnem subiectionem ante et post dedicationem matrici ecclesie de From exibentem in presentia nostra et virorum multorum qui ibidem una nobiscum solempnitati intererant dedit pretaxate capelle Walterus filius Edwardi vi acras et i acram ad manendum et unam acram de prato in suo clauso et suam decimam plenarie et suorum hominum Et ecclesia de Froma assignavit sepedicte capelle in divino officio celebrando iii dies per ebdomodam et per totum annum sanctorum festivitates celebrabiles Huius donationis testes fuerunt Stephanus canonicus Well Thomas de Herleg Ricardus presbyter de Welewe Aluredus presbyter de From Alanus filius Galfridi et alii quam plurimi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter