utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440037

Charter Number: 02440037
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1158
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Rob[ertus] dei gratia Baton episcopus salutem et dei benedictionem Ex officio a deo nobis iniuncto beneficiis viris ecclesiasticis et maxime religiosis pia devocione collatis tenemur patrocinium adhibere et eorum indemnitati consulcius providere Inde est quod nos dona a Willelmo de Falesia et Geva uxore sua deo et ecclesie sancte Marie de Lunl et monachis ibidem deo famulantibus concessa et collata grata per omnia habemus et rata scilicet ecclesiam sancti Andree de Stok cum omnibus pertinenciis suis et duas partes decime de Wileton et duas partes decime de Lunlingstok et totam decimam de Tienton et donationem et concessionem quam Willelmus filius Unfredi assensu et concessu Emme uxoris sue super iure advocationis ecclesie de Wutton cum pertinenciis suis predictis monachis fecit sicut eorum carte protestantur cum hiis que de cetero conferentur autoritate a deo nobis indulta in perpetuum prenominatis monachis confirmamus Quod ut ratum sit et firmum sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus Ivone decano Wellens Martino archidiacono Baton Eustachio archidiacono Wellens Hugone de Turnay archidiacono de ultra Perret Samuele vicearchidiacono Wellens Hugone decano de Spakeston Willelmo le Martre Willelmo de Atebe et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter