utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440045

Charter Number: 02440045
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1151 - 1158
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rod[bertus] dei gratia episcopus Bathomnibus hominibus suis clericis et laicis salutem Notum sit universitati vestre me concessisse et reddidisse Philippo de Walinton totam terram illam quam Willelmus filius Maci pater eius tenuerat videlicet apud Walinton i hidam et apud Cerdr i hidam et dimidiam ita libere et ab omni calumpnia quietam et eo tenore et eo servitio dimidii militis tenendam sibi et heredibus suis iure hereditario in perpetuum sicut eam umquam liberius et quietius W pater eius de me tenuit vel de meis predecessoribus Volo etiam quod sciatis quia illud rectum et illam calumpniam quam Willelmus de Lankeham et Simon filius eius in terre de Cerdr se putabant habere quietam clamaverunt Philippo et heredibus suis et tactis euuangeliis pro se et pro suis heredibus abiuraverunt acceptis ab eodem Philippo pro signo et pro perpetua et rata inter eos et suos heredes concordia i ferlingo terre apud Lankeham et iiii bobus et iiii vaccis et ii anulis argenti Testibus his astantibus Hugone archidiacono Rodberto archidiacono Ricardo clerico de Monte Acuto Rodberto de Atebera Thoma de Torr Philippo de Perci Willelmo Flandrens Simone de Cerdr Willelmo filio Sturm Rad[ulfo] et Waltero de Ferendon Gaufr[ido] de Hilecumba Hec autem facta sunt in presentia mea apud Cerdr Similiter volo quod sciatis quia illud ius et illam calumpniam quam Rog[erus] filius Rodberti medici de King se dicebat habere in terra de Walinton quietam clamavit Philippo et heredibus suis et abiuravit pro se et pro suis heredibus in presentia mea apud Milwerton accepta ab eodem Ph in pacis amore et facte concordie signo i marca argenti Huius quoque rei testes sunt Rodbertus archidiaconus Ricardus clericus de Monte Acuto Rodbertus de Atebera Willelmus filius Regin[aldi] Baldricus de Wivel Iohannes de Lid Willelmus filius Iordani Willelmus Avenand Adam de Lanbroc Munford et alii multi clerici et laici
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter