utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440063

Charter Number: 02440063
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1191
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Rainaldus divina miseratione Bathon episcopus salutem in domino Veterum vestigia piorum pie sequentes et divine pietatis intuitu et vere caritatis instinctu eorum vestigiis inherentes donationem ymmo redditum quem pie recordationis Godefridus olim Bathon episcopus fecit deo et ecclesie beati Petri Bathon et monachis ibidem deo servientibus de manerio de Cumba cum omnibus pertinentiis suis libere prorsus et quiete ab omni servitio et consuetudine extra servitio domini regis eisdem monachis in perpetuum possidendo ratam habemus et presenti carta confirmamus Ceteras etiam terras quas bone memorie Iohannes olim Bathon episcopus eisdem monachis reddidit et postea memoratus Godefridus eis id ipsum carta sua confirmavit quam inspeximus et pre manibus habuimus et in presentia multorum discretorum legi fecimus videlicet Fordam Hamptonam Lyncombam et Southstoke ipsis monachis nostra auctoritate confirmamus statuentes ut prefati monachi terras prenominatas ad usum suum adeo libere quiete et pacifice in perpetuum possideant sicut eas aliquas unquam tempore melius et liberius possedisse noscuntur Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter