utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440074

Charter Number: 02440074
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1174 - 1191
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rainaldus divina miseratione Bathon episcopus omnibus hominibus clericis et laicis presentibus et futuris per episcopatum Bathon constitutis salutem in domino Noveritis quod quando venimus ad episcopatum Bathon nullum invenimus in hundredo Bathon qui tenementa nostra certa Bathon de schiris et hundredis defendere vel ad summonitiones sicuti hundremannus responderet Nos igitur consilio et assensu Hugonis prioris et totius conventus Bathon et Ricardi decani Well et totius capituli eiusdem loci dedimus et concessimus Ricardo de Ford et heredibus suis pro servitio quod fecit ecclesie Bathon et mihi perpetuo unam virgatam terre et dimidiam in Socherwiche scilicet virgatam quam Edwardus tenuit et dimidiam virgatam terre apud Callicote iuxta Hindheved libere et quiete cum omnibus pertinentiis suis ad deserviendum officium hundremanni Et preterea idem Ricardus et heredes sui debent singulis annis in festo sancti Michaelis pro eodem tenemento reddere nobis et successoribus nostris unum bisantium pro omni servitio sitque per predictum servitium quod pertinet ad hundremannum et per unum bisantium antedictus Ricardus de Ford et heredes sui debent esse quieti ab omni servitio Ipse vero Ricardus de Ford et heredes sui habere debent in perpetuum omnes consuetudines et omnia iura que ad hundremannum pertinent Ut autem ista donatio rata et inconcussa in perpetuum possit permanere predictam terram sepedicto Ricardo de Ford et heredibus suis carte presentis inscriptione et sigillorum nostrorum impressione confirmavimus Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter