utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440112

Charter Number: 02440112
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Raynaldus dei gratia Bath episcopus salutem in domino Inspeximus cartam bone memorie H venerabilis quondam episcopi Wynton et Glaston abbatis qua concessa est donata et confirmata altari Glaston ecclesie et sacristarie eiusdem loci ecclesia sancti Iohannis Baptiste de Nordbinna in perpetuam elemosinam ab eodem pie recordationis prenominato episcopo Nos itaque donationem illam ratam habentes eam auctoritate episcopali confirmamus ita quidem quod sacrista Glaston ecclesie quatuor libras annuatim ab ecclesia illa percipiet per manum vicarii perpetui qui ad presentationem sacriste et conventus Glaston in ecclesia illa institutus fuerit Residuum vero de proventibus prefate ecclesie et pertinentiis universis vicario perpetuo cedet in integrum Prohibemus etiam sub interminatione anathematis ne quis in posterum abbas vel prior vel sacrista de prefata ecclesia aliquid alio modo ordinare presumat et statuimus ne quis in ecclesia illa post decessum Iordani filii Roberti filii Thome admittatur vicarius perpetuus nisi qui fuerit ad gradum sacerdotii promotus Quod ut ratum et firmum permaneat sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus domino Iocelino episcopo Sar Ricardo decano Well Waltero precentore Sar Saverico archidiacono Northampton Waltero priore de Boclaund magistro Rad[ulf]o de Lichelad et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter