utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440136

Charter Number: 02440136
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Rainaldus divina miseratione Bath episcopus salutem in vero salutari Ne in dubium veniant que geruntur in tempore set in tempus permaneant firmiora ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod concessionem quam Baldewynus de Columbariis divine pietatis intuitu et nostre commonitionis optentu fecit deo et sancte Marie et ecclesie beati Iohannis Baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus super ecclesia de Lamiet nos ratam habentes et firmam eandem ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis prescripto monasterio et predictis monialibus habendam et tenendam libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam sicut a prefato Baldewino eis est concessa concedimus et confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus et sigilli nostri appositione roboramus statuentes ut singulis annis tempore Ricardi capellani in eadem ecclesia dimidiam marcam argenti nomine pensionis percipiant Post obitum vero eiusdem Ricardi licitum sit eis pro arbitrio suo augere pensionem salva tamen vicaria capellani qui in eadem ecclesia perpetuis temporibus ministrabit Hiis testibus Ricardo decano Willelmo magistro Rad[ulfo] de Lichelad Iocelino capellano Guidone Britone Thoma Stephano et Roberto capellanis de Godestowe magistro Rogero medico Gaufrido clerico Hugone clerico Gaufrido de Sancto Georgio Rainaldo Ruffo Radulfo Cusino Petro de Ford Nicholao Pictaven Alardo camerario et multis aliis tam clericis quam laicis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter