utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440142

Charter Number: 02440142
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens pagina pervenerit Rain[aldus] divina miseratione Bath episcopus eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod nos attendentes honestatem et religionem monachorum Montis Acuti intuitu caritatis ad illorum devotam petitionem concessimus eis et confirmavimus omnes ecclesias et omnia ecclesiastica beneficia que habent in dyocesi nostra videlicet capellam sancte Katerine que est in cimiterio illorum cum pertinentiis suis ecclesiam de Cynnohc cum pertinentiis suis ecclesiam de Crich cum pertinentiis suis ecclesiam de Mudiford cum pertinentiis suis ecclesiam de Odecumba cum pertinentiis suis ecclesiam de Cloueswrd cum pertinentiis suis ecclesiam de Tintenhlla cum pertinentiis suis ecclesiam sancti Olavi in Yvelcestria cum pertinentiis suis decimas dominii de Cynnock et de Hescecumba et de Cridelincota decimam dominii Merston Roberti de Bello Campo duas partes decimarum dominii de Cylterna medietatem decimarum dominii de Cyselberga Ricardi filii Willelmi decimam dominii de Clafford et de Nortuna eiusdem Ricardi pensiones similiter quas tam de dictis ecclesiis quam de aliis ecclesiasticis beneficiis percipere solebant scilicet de capella sancte Katerine de Monte Acuto unam marcam de ecclesia de Cynnoc quadraginta solidos de ecclesia de Criche dimidiam marcam de ecclesiam de Mudiford xx solidos de ecclesia de Odecumba xl solidos de ecclesia de Cloueswrd quinque solidos de ecclesia sancti Olavi unam libram piperis de ecclesia de Gerlington x solidos de decima dominii de Bikehulle xii denarios De ecclesia vero de Tintenhull per consilium virorum prudentum ita ordinavimus ut loco pensionis sacrista Montis Acuti decima die ante festum sancte Margarete accipiat ecclesiam in manus suas et teneat illam usque ad festum et ipsa die festivitatis et proxima die post festum cum omnibus et omnimodis obventionibus que illuc advenerint tam de vivis quam de defunctis exceptis solis decimis Hanc autem ordinationem ad opus sacristarie hac ratione misericorditer providimus quia nobis per plurimos fide dignos veraciter innotuit quod sacrista Montis Acuti ad luminaria ecclesie invenienda parvos immo fere nullos redditus habet Ut autem hec nostra caritativa concessio tractu temporis vel malignantium versutiis revocari non possit in irritum presentis scripti patrocinio et sigilli nostri testimonio illam roboravimus et confirmavimus Hiis testibus Hugone abbate de Muchelen Thoma archidiacono Wellen Ricardo decano Wellen magistro Waltero de Berl Willelmo de Meleburne Iohanne de Cumba Baldewino clerico de Stokes Willelmo capellano de Monte Acuto David clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter