utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440146

Charter Number: 02440146
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1191
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Reginaldus divina miseratione Bathonien episcopus salutem eternam in domino Audivimus dilectos filios nostros monachos de Muchelneia ab antiquo triginta quinque solidos in ecclesia de Sumertona annuatim percepisse Ut ergo eis in iure suo quantum in nobis est sicut dilectis filiis nostris provideamus memoratum redditum in prefata ecclesia de Sumertona eis sicut aliquo tempore melius et liberius atque firmius possederunt concedimus atque confirmamus nec non et quinque solidos eis in perpetuum in eadem ecclesia percipiendos ad incrementum sustentationis sue concedimus et nostra auctoritate corroboramus Itaque annuatim integre in ecclesia de Somertona quadraginta solidos percipiant Quod ut ratum habeatur et firmum presentis scripti testimonio et sigilli nostri patrocinio duximus confirmandum Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter