utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440149

Charter Number: 02440149
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1186
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Regin[aldus] dei gratia Bathon episcopus salutem in domino Que pie statuuntur stabili debent firmitate subsistere ne ea perversorum malignitas possit in aliquo perturbare Quocirca nos ratam et acceptam habentes donationem quam fecit Mathill de Arundel deo et ecclesie beati Andree in Well super ecclesia de Brunfeld episcopali qua preminemus auctoritate statuimus et confirmamus ut ecclesia Wellen habeat et teneat in perpetuum prefatam ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus in liberam et puram elemosinam adeo plenarie integre et pacifice sicut eam aliquis noscitur possedisse Quod ut ratum habeatur et firmum illud presenti scripto nostroque sigillo roboramus Si quis autem hanc donationem et nostre confirmationis paginam infringere voluerit et ecclesiam prefatam ab ecclesia Wellen alienare presumpserit indignationem dei omnipotentis et beati Andree apostoli et nostram incurrat Hiis testibus Henrico Exon et Ricardo Bathon archidiaconis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter