utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440152

Charter Number: 02440152
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1184 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Rainaudus divina permissione Bathon episcopus salutem in vero salutari Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod Walterus pistor Bath per consensum nostrum et consensum omnium heredum suorum videlicet Rad[ulfi] Ernaldi Willelmi et Roberti vendidit in curia nostra coram magistro Rad[ulfo] de Lichelad senescallo nostro et aliis multis totam terram suam quam habuit apud Lanserleg scilicet dimidiam virgatam terre cum pratis et omnibus pertinentiis suis Edwardo de Wellis et Hugoni heredi suo et omnibus heredibus suis pro quinque marcis argenti quas ipsi predicto Waltero et heredibus suis dederunt et duobus solidis quos ipsi heredes inter se in curia nostra diviserunt Pro hiis itaque denariis prefatus Walterus et omnes heredes sui terram illam cum omnibus pertinentiis suis in perpetuum abiuraverunt Cum autem ipse Walterus cartam bone memorie Roberti quondam Bath episcopi quam de terra illa habuerat in manus predicti Edwardi de Well et heredum suorum resignare deberet affidavit coram universis eam incendio deperisse et ut omnis tolleretur mala suspicio affidaverunt ipse et omnes heredes sui quod hanc venditionem sine dolo et absque malo ingenio firmiter in perpetuum tenebunt et terram illam eis guarantizabunt Ut autem hec venditio in curia nostra facta firma et stabilis perseveret eam omnimodo ratam habentes presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione confirmamus concedentes ut iamdictus Edwardus et heredes sui terram prenominatam cum pratis et omnibus pertinentiis suis de nobis et successoribus nostris iure hereditario teneant adeo libere et quiete sicut aliquis predecessorum suorum eam melius vel liberius aliquo tempore dinoscitur possedisse salvo redditu nostro trium solidorum quos inde singulis annis nobis debent reddere pro omni servitio Hiis testibus magistro Rad[ulfo] de Lichel archidiacono Bath Ricardo archidiacono Constanc magistro Roberto de Geldeford Iocelino capellano Gaufr[ido] clerico Roberto de Sancto Laudo Iohanne de Sancto Laudo Osberto de Fernberg Petro de Chiu Gaufr[ido] Franco Durando et Ermenaudo de Bathon Edwardo serviente Roberto serviente David capellano magistro Martino Willelmo aurifabro Sigrimmo Roberto nepote et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter