utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440153

Charter Number: 02440153
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1176 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Regin[aldus] dei gratia Bathon episcopus salutem in domino Quoniam ad officii nostri spectat debitum ecclesiarum iura tueri pro viribus et ne per incuriam seu negligentiam nostram iuris sui detrimentum incurrant sollicite providere nos concessiones et donationes ecclesie Wellensi tempore nostro factas ratas haberi volentes eas auctoritate nobis collata confirmamus videlicet de ecclesia de Pilton quam dilectus filius noster Robertus Glast abbas ecclesie Wellensi in duas concessit et donavit prebendas perpetuas de ecclesia de Sudbrenta quam idem abbas similiter donavit in perpetuam prebendam de ecclesia de Haselberg quam Willelmus filius Willelmi concessit in prebendam de ecclesia de Bocheland quam Oliverius de Dinan concessit in prebendam de ecclesia de Hengstrig quam Ricardus de Canvill concessit in prebendam de ecclesia de Scaudeford quam Hamo filius Gaufr[idi] concessit in prebendam de ecclesiis de Comton et de Brumfeld quam Girbertus de Perci et Mathillda uxor eius concesserunt in prebendam de ecclesia de Estharpentr quam Willelmus filius Willelmi filii Iohannis concessit in prebendam Ut ergo predicte ecclesie sicut in perpetuas prebendas Wellensi ecclesie concesse sunt et collate perpetue prebende permaneant nos eas eidem Wellensi ecclesie presenti carta et sigillo nostro in perpetuas prebendas confirmamus sub interminatione anathematis prohibentes nequis hanc nostram confirmationem dirimere vel contra eam sciens et prudens venire presumat Preterea et tres marcas annuas eidem ecclesie Wellensi confirmamus sibi ab ecclesia de Briuton annuatim debitas ad perpetuum continui luminis cereum ante maius altare iugiter radiaturum Eadem quoque ecclesia de Briuton debet ecclesie Bath tres marcas annuas nomine ecclesiarum Banewell et Westberie ad inveniendum similiter perpetuum cereum ante maius altare in ecclesia Bath iugis fulgoris lucem continuaturum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter