utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440170

Charter Number: 02440170
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restoration
Date: 1174 - 1186
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Regin[aldus] dei gratia Bathon episcopus omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit salutem in domino Accedens ad nos dilectus in Cristo filius noster Willelmus de Iatton sua nobis insinuatione monstravit quod virgata quedam terre de Iatton scilicet que fuit Segar[o] ad ecclesiam suam de Iatton debeat pertinere quod et multorum testimonio didicimus Unde quia prefato Willelmo et ecclesie sue sua iura volumus integra et illibatad conservari prefatam virgatam ipsi et ecclesie sue liberam et quietam reddidimus imperpetuum possidendam et habendam Quod ut nullis in posterum temporibus infirmetur presentis scripti patrocinio et sigilli nostri munimine duximus roborandum Hiis testibus Ricardo decano Wellen Toma et Ricardo archidiaconis Willelmo et Iocelino capellanis Willelmo de Cicestr Ernaldo filio Theobaldi Petro de Winter
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter