utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440176

Charter Number: 02440176
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Charter
Date: 1175 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Rainaudus dei gratia Bathon episcopus salutem a domino Considerantes et diligenter attendentes honestam et plurimum laudibilem intentionem quam venerabilis decessor noster bone memorie Robertus Bathon episcopus circa statum ville Wellen meliorandum et in libertatem provehendum habuisse dinoscitur auctenticis ipsius informati exemplis villam eandem amplioribus edificiorum terminis et eisdem libertatibus insignibus que prius habuit dilatione posthabita super hoc pleniori deliberatione disposuimus Statuimus ergo ut totum territorium quod inter subscriptos terminos continetur burgum sit imperpetuum scilicet ab angulo virgulti nostri per quoddam vetus fossatum usque ad pratum de Hela a prato illo per quendam rivulum usque ad pontem de Kiward a ponte illo sicut aqua de Wellys defluit usque ad pontem qui est in ingressu ville prope capellam beati Thome martiris Concedimus itaque ut omnes qui inter prescriptas metas masagia habuerint liberam habeant potestatem commorandi recedendi domosque suas impignerandi [et] vendendi plenamque habeant facultatem eas in quemcumque [modum] eis placuerit transferendi preterquam domibus religiosis quod non poterunt facere sine licentia nostra aut successorum nostrorum integro iure reddituum nostrorum retento scilicet de singulis masagiis xii denariis annuis Concessimus preterea ut omnes tam mercatores quam alii qui ad anniversariam diem dedicationis capelle beati Thome martiris qui dies est crastina nativitatis sancti Iohannis Baptiste quacumque negotiationis causa convenerint liberi sunt triduo ab omni consuetudine [et] exactione scilicet die nativitatis sancti Iohannis in crastino [et] tertia die qui est dies sanctorum Iohannis et Pauli salva in omnibus iustitia nostra Volumus etiam ut si lis aliqua forte dampnosa inter ambitum mesagii alicuius eorum emerserit liberam habeant potestatem ut adinvicem concordes fiant iustitia nostra nullam inde exigente consuetudinem vel emendationem donec burgenses in iustitia defecerint nisi mortale vulnus vel dampnum perpetuum corpori inflictum fuerit vel etiam nisi alteruter litigantium iustitie nostre querimoniam faciat salva in omnibus iustitia regis et dignitate Inhibemus autem ne aliquis in eodem burgo pelles crudas aut coria cruda emere presumat nisi fuerit in luva et laga burgensium Well Hiis testibus Iocelino Sar episcopo Savarico archidiacono North Ricardo Constanc archidiacono Waltero priore de Bokeland Willelmo precentore Wellen magistro Radulpho de Lechelad Iocelino capellano Willelmo de Sancta Fide Ernaldo filio Tebaldi Willelmo Gyffard Gaufrido de Sancto Georgio Alano de Sancto Georgio Reginaldo Ruffo Ricardo camerario Sar episcopi Nicholao pincerna Gaufrido Ruffo Rad[ulpho] Cusin Petro fratre Iocelini Petro de Chambeham Roberto de Raget Willelmo Pywyne Petro et Adelardo camerariis Petro de Forde Hugone de Lincoln []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter