utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440177

Charter Number: 02440177
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1174 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Rainaldus divina miseratione Bath episcopus salutem ab auctore salutis Ad universitatis vestre noticiam volumus devenire nos cartam Roberti bone memorie Bath episcopi decessoris nostri inspexisse et eam in presenti pagina de verbo ad verbum annotasse Robertus dei gratia Bath episcopus universis fidelibus suis clericis et laicis tam Francis quam Anglicis salutem et dei benedictionem Postquam divina vocante clementia pontificalis apicem dignitatis conscendimus summa ad hoc animi intentione desudavimus ut ecclesie beati Andree in Wellis regimini nostro commisse venerationem debitam inpenderemus et ab aliis inpendi faceremus et si que in ea prave essent consuetudines eas a liminibus eius pro pulsaremus et honorem eius et utilitatem quantum in nobis erat amplificaremus Nonnullorum autem constat experientie quod tumultus nundinarum que in eadem ecclesia et in atrio eius hactenus esse consueverunt ad dedecus et incommodum eiusdem ecclesie accedit cum in ea ministrantibus quam maxime sit inportunus quia et eorum devotionem inpedit et orationum quietem perturbat verum ne contra vocem dominicam domum orationis speluncam patiamur esse negotiationis statuimus et firmiter precipimus ut quicumque illic in tribus festivitatibus videlicet in inventione sancte crucis et in festivitate sancti Kalixti et in celebritate beati Andree negotiaturi convenerint in plateis ville illius negotiationes suas securi et ab omni prava consuetudine et inquietudine liberi excerceant et nullatenus ecclesiam vel atrium ecclesie violare presumant Concedimus etiam consilio clericorum nostrorum et constituimus ut omnes in predictis festivitatibus et earum vigiliis quieti de teloneo in perpetuum permaneant Quod quidem in posterum ratum esse volentes presenti scripto commendamus et sigilli nostri inpressione roboramus Testes Ivo decanus Wellensis Reginaldus precentor Robertus et Thomas archidiaconi Edwardus magister Eustachius Willelmus de Sancta Fide Radulfus Martre Willelmus de Atebera Petrus de Chiu Walterus pistor et alii multi clerici et laici Nos igitur venerabilis predicti decessoris nostri vestigiis inherentes ob reverentiam beati Andree apostoli et ad peticionem burgensium nostrorum Wellen omnes consuetudines et libertates negotiatoribus illic in tribus festivitatibus et earum vigiliis venientibus ab eo concessas ratas habemus et in perpetuum illibatas volumus permanere adicientes ut eisdem libertatibus et consuetudinibus in crastino etiam omnium predictarum gaudeant festivitatum Nobis quidem et successoribus nostris de consensu predictorum burgensium conductus omnium seldarum medietas in presciptis nundinis debet in perpetuum remanere Que omnia ut rata et intacta in posterum perseverent presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione duximus confirmanda Hiis testibus magistro Willelmo thessaur[ario] Well Roberto subdecano Well magistro Rad[ulfo] de Lichel Iocelino capellano Willelmo de Meleburn Iohanne de Cumb Thoma de Dinant Gaufrido clerico magistro Rogero medico Michaele clerico Hugone clerico Henrico de Armenteriis Willelmo de Erleg Philippo de Wika Ricardo de Ken Walerando de Welesleg Willelmo de Maulesb Reginaldo de Wdeford Edwardo de Wellis Godefrido de Cnoll Iocelino de Wellis Willelmo nepote Henrico bedello Hugone fabro Willelmo forestario Rad[ulfo] Cade Huberto filio Goce Alfredo mercatore Rain[aldo] Ruffo Gaufr[ido] Ruffo Rad[ulfo] Cusin Willlelmo coco et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter