utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440205

Charter Number: 02440205
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filis ad quos presens scriptum pervenerit Savaricus divina permissione Bathon et Glaston episcopus salutem in auctore salutis Noverit universitas vestra quod nos inspectis cartis Willelmi de Moyun iuvenis de concessione et donatione dilectis filiis nostris priori et canonicis regularibus de Briwton facta super ecclesia de Codecomb et eius pertinentiis et Roberti filii Gaufr[idi] de Lokesberga et eius pertinentiis easdem ecclesias ecclesie beate Marie de Briwt et memoratis filiis canonicis regularibus deo et beate Marie ibidem servientibus intuitu pietatis et favore religionis ad eorum sustentationem salvo iure episcopali in proprios usus concessimus et confirmavimus Et ut hec nostra concessio perpetue firmitatis robur optineat eam presentis scripti patrocinio et sigilli nostri munimine duximus roborandam Hiis t[estibus] W precentore Well Th subdecano A succentore magistro R Porret magistro W capellano I de Caune R de Essei clericis R sine averio H filio eius W Woburn et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter