utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440221

Charter Number: 02440221
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1195 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Savaricus divina permissione Bath et Glast episcopus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos divini amoris intuitu ad petitionem dilectorum filiorum nostrorum in Cristo conventus Glaston ecclesiam beati Iohannis Baptiste de Northbinna sacristarie eiusdem loci dedisse et concessisse cum eam per decessum Rad[ulf]i presbiteri tempore confectionis huius carte eam regentis vacare contigerit ita scilicet quod sacrista eam in proprios usus ecclesie Glast habeat perpetuo possidendam cum omnibus pertinentiis suis salva quadam portione que vicario perpetuo in eadem ecclesia ministraturo successive est assignanda qui vicarius ad presentationem eiusdem sacriste est ibidem instituendus Et quoniam ea que perpetuo alicui sunt collata beneficia et maxime loco honesto et religioso perpetuum ac firmum robur debent optinere hanc donationem et concessionem nostram tam subscriptorum testimonio quam sigilli nostri appositione confirmamus inhibentes sub interminatione anathematis ne quis contra hanc ordinationem nostram solempniter factam venire presumens aliter quam supradictum est de dicta ecclesia disponat Hiis testibus magistro W capellano nostro magistro Nicholao de Luveriis Iohanne de Calna tunc officiali nostro Iohanne de Porta Willelmo Pasturel Sprengaldo et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter