utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440233

Charter Number: 02440233
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Savaricus dei gratia Bathon et Glaston episcopus salutem in domino Ad omnium volumus pervenire notitiam quod nos attendentes honestatem et religionem domus de Kenill et canonicorum ibidem deo servientium concessimus eis et confirmavimus ecclesiam de Cherleton et pensionem sex marcarum quam antiquitus solebant de ecclesia illa percipere Post decessum vero magistri Nicholai de Loveriis quem ad eorum presentationem in ea instituimus ecclesiam illam in proprios usus ex nostra constitutione retinebunt salvis monachis de Bermundeseia duabus portionibus decimarum de dominio eiusdem ville salva etiam vicaria quinquaginta solidorum sacerdoti qui in ecclesia illa perpetuo ministrabit Quod ut ratum firmumque permaneat presentis scripti patrocinio et sigillo nostro duximus roborandum Hiis testibus domino R abbate de Mucheln A decano Wellens W de Sancta Fide precentore Wellens magistro Willelmo medico Iter[io] canonico Wellens Galfr[ido] de Lechelad Iohanne de Caln clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter