utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02440237

Charter Number: 02440237
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1192 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Savaricus divina miseratione Bathon episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu concessisse abbati Montis Sancti Michaelis de Periculo Marie et eiusdem loci conventui in perpetuum xv marcas argenti de ecclesia de Merthoc annuatim percipiendas per manum vicarii quicunque ad presentationem predicti abbatis et prenominati loci conventus per nos vel successores nostros in eadem ecclesia fuerit institutus videlicet in festo sancti Michaelis v marcas et in natale domini v marcas et in pascha v marcas Quod ut ratum perseveret et firmiter presenti scripti testimonio et sigilli nostri appositione duximus confirmandum Hiis testibus Ricardo Constanciensi archidiacono Balduino Saresb cancellario Roberto de Vitreio Radulfo sine Avaro et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter